Sestertius

E Vicipaedia
Sestertius Augusti Gallieni

Sestertius nummus sive tantum Sestertius[1] erat nummus Romanus, ex argento tempore rei publicae, ex orichalco tempore Imperatorum Romanorum. Erant quattuor sestertii in denario. Sestertius a "semisse tertio" derivatus est, quod principio duo asses et semis in sestertio erant. Quam ob rem nota sestertii HS, ex IIS erat. Qua re opinio est signum dollarii ex HS vel IIS ortum esse, at haec opinio falsa putatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Res publica[recensere | fontem recensere]

Sestertius argenteus reipublicae Romanae : caput galeatum Romae/Dioscuri equitantes. IIS = Sestertius.

Eodem tempore quo denarius creatus est sestertius, secundo bello Punico, circa 211 a.C.n. Tum minimus nummus argenteus erat, scripulum unum pondo, id est 288am partem librae (1/288), hoc est circiter 1gr.13 pendebat. Quattuor sestertii in denario erant, ipse sestertius duos asses et semissem valebat. Ex una parte caput galeatum deae Romae expressum erat cum nota IIS , ex altera Dioscuri pileati (Castor et Pollux) equitantes, stellis supra caput positis. Quae figurae eaedem tum erant et in denario signatae. Iam secundo saeculo a.C.n. sestertius raro cudebatur nec multum valebat. Nihilominus, quamquam denarius plus valebat ac multo maiore in usu erat, tamen sestertius medio hoc saeculo in locum assis moneta rationalis Romanorum facta est. Ita magnae summae (e.g. census, vectigalia, praeda, tributum...) sestertiis aestimabantur. Exempli gratia sub Augusto census senatorius erat decies sestertium (scilicet decies centena milia sestertium = 1 000 000 HS).

Imperium Romanum[recensere | fontem recensere]

Sestertius Caligulae. Caput laureatum imperatoris/Tres sorores a Caligula nimium amatae cornucopias tenentes, velut tres Gratiae. SC = Senatusconsulto.

In re nummaria ab imperatore Augusto instituta[2] aes denuo frequenter percussum est ad minimos mercatus solvendos in usu quotidiano. Tum sestertius fuit nummus ex orichalco, quatuor asses ex cupro valens. Ut a principio quatuor sestertii in denario erant. Ratio nummorum tum ea erat :

Tum unciam aurichalci pependit, id est circiter 27 gr (duodecimam partem librae Romanae). De iusto pondere loquor ; reapse sestertii servati inter 24 et 30 gr. pondo esse solent, quia nummus aeneus Romae magna parte fiduciarius fuit nec pondera adamussim observabantur. Secundo saeculo exeunte et tertio saeculo etiam leviores nonnumquam reperiuntur. In paene omnibus sestertiis litterae SC leguntur quae notant Senatusconsulto : pactum enim erat ut senatus monetae aeneae praeesset, dum Imperator monetam argenteam et auream sibi vindicat.

Dupli quoque sestertii per breve tempus medio saeculo tertio percussi sunt ab imperatore Traiano Decio necnon ab imperatore "Gallico" Postumo : duos sestertios valebant et a "simplo" eo dinoscebantur, quod caput Augusti coronam radiatam gerebat (in sestertio laureatum caput erat). Eadem nota iam Caracalla antoninianum a denario distinxerat ad imitationem dupondii qui usque a primo saeculo caput radiatum praebebat. Non diu tamen sestertius eis superfuit ; nam tertio saeculo exeunte cudi desitus est.

De numeratione sestertiorum.[recensere | fontem recensere]

In rationibus numeratio sestertiorum non semper facilis intellectu imperitis videtur. Nam frequens usus per compendium rem turbavit :

  • ab uno usque ad mille, sestertius masculino genere est : duo sestertii (2HS), centum sestertii (100HS)...
Sesterius Neronis. Caput laureatum/Annona et Ceres. Post eas ara et navis (in hoc nummo vix conspicua).
  • a mille neutrum plurale in usu est, nam nominativus sestertia ex vetere genetivo sestertium (milia sestertium) per analogiam creatum est ac nonnumquam milia per compendium omittitur, ut in hoc exemplo :  : « quinquaginta promittit sestertia [=50 000 HS] ut ille quidem momentarium venenum venderet[3] »
  • ab 1 000 000HS neutrum singulare cum adverbio multiplicativo consociatum est, centena milia intellegi et omitti solent : ita decies sestertium (=1 000 000 HS, genetivus : decies sestertii), vicies sestertium (2 000 000 HS), centies sestertium (10 000 000 HS) etc.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Antiqui[recensere | fontem recensere]

Sestertius Hadriani :Caput laureatum Hadriani Augusti/Roma sedens cornucopiam et victoriolam tenens.

Moderni[recensere | fontem recensere]

  • Ioannes Fredericus Gronovius, De Sestertiis, Amstelodami, apud Elsevieros, 1656 (prima editio 1643).
    • editio posthuma a Iacobo Gronovio curata, Lugduni Batavorum, ex officina Ioannis du Vivié, 1691.
  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Rainer Albert, Die Münzen der römischen Republik, 2003.
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sestertius (a,um) primo adiectivum, mox nomen factum est.
  2. Circa annum 23 a.C.n., ut eruditi nonnulli volunt.
  3. Apuleius, Metamorphoses XI,25

Nexus interni